Tekstbase - kontekst
Du er på side 61 af 63 sider (Side 128 i forlægget)
Document Buttons
Eodem 24. Augusti in horto suo Wilhadus Knutssen coepit ægrotare ex pestifero foetore atque punctione seu affectione cordis juxta Dei voluntatem.
25. Augusti sumpsit coenam Domini Jesu Christi.
26. Augusti hora 2. usque ad 4. horam pomeridianam fui apud W. K. ægrotantem, et agonizantem sum consolatus evangelio Dei; postea inter 5. et 6. horam pie et placide expiravit.
27. Augusti post meridiem hora 1. sepultum est funus Wilhadii in templo Haderslebensi canonico honorifice comitante toto senatu. Hr. Jens Roë habuit concionem funebrem ex 21. capitulo Apocalypseos: Vidi cælum novum.
Eodem incisa est vena mediana uxori et mihi quoque in sinistro brachio; post meridiem fuit uxor mea in confessione apud Johannem Hechtium. Noctu coepit graviter ægrotare ipsa fortasse peste. 28. Augusti mane rogatus Hechtius noluit venire et porrigere illi sacramentum Christi timens sibi ob pestem. Itaque suum officium negligenter facit. Sacellanus autem Hr. Jens Roë a senatu, ut dixit, rogatus venit et dedit ei coenam Domini. Illa tamen dixit: Thet moo och skall hand sware meg paa Guds dom, ad hand saa bedröver oss met wore, andre spotter.
27. Augusti ex funere W. K. foetorem in os et nasum accepi; tunc suspicor mihi et uxori meæ, Deo ita per illam occasione[m] volente, pestem nobis incussam.
29. Augusti gravius habuit.
30. Augusti nos ambo ad mortem usque ægrotavimus, nocte dulcissimam dormitionem habuimus. Ego sane expiravi et mansissem mortuus, si puellula suis lachrymis et vociferationibus et keuck host me non excitasset. Audivi enim Christum mecum loqui juxta illud: Qui credit in me, per hanc mortem transibit ad vitam æternam.