Tekstbase - kontekst
Du er på side 51 af 63 sider (Side 108 i forlægget)
Document Buttons
ἀφιλαγαθία, πλεονεξία, φιλαργυρία καὶ δωροφαγία impediunt eum, addatur κακοήθία.
17. Decembris celebratæ sunt nuptiæ Adolphi ducis tho Gottorp cum filia landtgravi von Hessen.
18. Decembris narravi Hieronimo, Olao consulibus causam et ostendi eis scripta Boëtii, qui dixit: Ich wolde node, dat gy solche breve von my hedden.
Unde tam periculosum incendium sit exortum, non satis constat; quoquo tamen modo quaque occasione sit incensum, poena Dei est, qui permittit talia pericula atque incendia magnis etiam principibus accidere interdum, ut agant veram poenitentiam, ac utinam magis vivant in timore Dei juxta evangelium Christi. Amen.
12. Januarii allatus est huc ad nos rumor de fratre Petro Oldendorpio, quod scilicet in urbe Selandica Köck obierit diem suum. Hinc uxor ejus Appolonia, quæ tunc temporis Haderslebii habitabat cum duobus liberis Elzebe et Hanseken, miserabili ter lachrymata est. Certum tamen de ipsius vita aut morte non potuimus adhuc inquirere. Noctu inter 27. et 28. tale somnium habui de fratre: Visus est mihi hæc dicere: Sü, leve broder, ick bin all von dy uth dem jammerdal gescheden und bin nu gantz woll daran, wovol du wilt idt nicht löven; doch werstu my dar nicht mer seen.
Anno Domini 1565 18. Martii advenit huc tabellarius quidam nomine Jens Hanssen, quem emisit senatus Køgensis ad hunc senatum Haderslebensem cum his literis, quod in civitate sua Kiøg obierit